PAMPINATA Lanx

PAMPINATA Lanx
PAMPINATA Lanx
in Epist. Gallieni apud Treb. Pollionem in Divo Claudio, c. 17. Misi ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos geminatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum viginti. Lancem argenteam pampinatam librarum triginta etc. a pampino nomen habet, quemadmodum a corymbio, corymbiatus discus appellatus est, in quo corymbia mulierum, et crinium cumulatae in altum structurae (a corymbi vel racemi similitudine sic dictae) caelatura expressae erant: ab hedera hederata patina in seqq. quae hederae corymbos et racemos habuit: a filice, silicata patera, quae ad filicis herbae speciem erat caelata etc. Variis enim argumentis, in caelandis vasis, lusit Veterum luxuria. Vide Salmas. ad loc. cit. Fuit autem Pampinus, coronamentum Bacchi, apud Horatium Carm. l. 3. Od. 25. v. ult.
—— dulce periculum est
O Lenaee sequi Deum
Cingentem viridi tempora pampinô.
Et l. 3. Carm. Od. 8. v. ult.
Ornatus viridi tempora pampinô
Liber vota bonos ducit ad exitus.
Cum alias is hederâ et vite coronaretur. Atque hinc coronae illae vitigineae, i. e. ad pampinorum vitis similitudinem effectae, originem traxêre. Fuit autem pampinea huiusmodi corona, symbolum maturitatis eius, quae fini est proxima. Unde, cum Eques quidam Roman. per quietem vidisset, Claudium huiusmodi coronâ evinctum albescentibus foliis, vergente autumnô, mortem Principis ostendi, inde coniecêre harum rerum periti, apud Tacitum Annal. l. 11. c. 4. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 1. coeterum Pampinationem Stolonis inventum, facit Plin. l. 17. c. 1. quem etiam de abiete, ramentorum crinibus pampinato semper orbe se volvente, ad incitatos runcinarum raptus, vide l. 16. c. 42.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”